라틴어 문장 검색

Spernitur ipsa tamen, quamvis decor ille peroret Et formae deitas disputet esse deam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:23)
Illic noctua tantae deformitatis sterquilinio sordescebat, ut in ejus formatione naturam fuisse crederes somnolentam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:100)
homo vero virginis capiti supereminens, cujus vultus non terrenitatis, sed potius deitatis redolebat arcanum;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:6)
Puellae vero aquarum pulchritudo non solum hominibus suam furaretur rationem, verum etiam coelestes suae deitatis cogeret oblivisci, locis fluvialibus emergentes, quasi tributariae reginae venienti, pigmentarii nectaris praesentabant munuscula;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:22)
Jam nimis nostrae ratiocinationis [0444C] series evagatur, quae ad ineffabile deitatis arcanum, tractatum audet attollere, ad cujus rei intelligentiam, nostrae mentis languescunt suspiria.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:55)
Cur tuae nostris deitatis offers Munera terris?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 14:2)
Hujus in facie divinae pulchritudinis deitas legebatur, nostrae mortalitatis aspernata naturam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 91:2)
Unde minus in veneratione a fidelibus lancea coepit haberi, credentibus magis avaritia et industria Raymundi, [0529A] quam aliqua Deitatis veritate omnia fieri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 64:5)
quam Jesus Christus, Dei vivi Filius, qui verus est sol justitiae, sua illustravit et exaltavit Deitate, quando in ea crucifixus, passus, [0555C] mortuus et sepultus, tertia die resurrexit a mortuis, suisque dilectoribus apparuit vivus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 74:2)
est unita deitas homini,
(ARCHIPOETA, I21)
Verum cum tandem catenam earum connexarum inter se et confoederatarum contemplari pergat, necesse habet confugere ad providentiam et deitatem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:6)
VIIII vero tetragonus, quoniam tres habet in latere et factus est ex tribus in se multiplicatis, si ei unam lateris multiplicationem adiunxeris, rursus alius cybus aequabili laterum formatione concrescit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De cybis vel asseribus vel laterculis vel cuneis vel sphericis vel parallelepipedis numeris 1:8)
"Unde apparet ingenium non dari facultatibus nec studio parari, sed cum ipsa mentis formatione generari."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:15)
Et in formatione qualicunque Planetarum, materia omnis gravior, quo tempore massa tota fluida erat, centrum petebat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 46:11)
ille Pater, quem nulla acies violenta tuendo eminus ardentis penetravit acumine visus, qui se forma hominis non induit, et Deitatis inmensum adsumpto non temperat ore modove.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 36)

SEARCH

MENU NAVIGATION